monumenta.ch > Plinius > sectio 64

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 64
{XX} rege ea peste consumpto maeret plebes ignavo dolore, non cibos convehens, non procedens; tristi tantum murmure glomeratur circa corporis eius. subtrahitur itaque deductae multitudini. alias spectantes exanimem luctum non minuunt; tunc quoque ni subveniatur, fame moriuntur. hilaritate igitur et nitore sanitas aestimatur. sunt et operis morbi: cum favos non explent, claron vocant; item blapsigonian, si fetum non peragant.